![]() Si enim absque Deo, et nisi per singula ille me juverit, nihil possum agere: nec pro bonis me juste operibus coronabit, nec affliget pro malis sed in utroque suum vel recipiet, vel damnabit auxilium.Ītticus. Non tollitur Dei adjutorium, cum creaturae ex semel dati liberi arbitrii gratia conserventur. Non sic donata est liberi arbitrii gratia, ut Dei per singula tollatur adminiculum.Ĭritobulus. In quo igitur liberum habemus arbitrium, et Dei in nos gratia custoditur, si ne hoc quidem absque Deo possumus facere?Ītticus. Juxta meum sensum non posse perspicuum est.Ĭritobulus. ![]() Si in singulis rebus quas gerimus, Dei utendum est adjutorio, ergo et calamum temperare ad scribendum, et temperatum pumice terere, manumque aptare litteris, tacere, loqui, sedere, stare, ambulare, currere, comedere, jejunare, flere, ridere, et caetera hujuscemodi, nisi Deus juverit, non poterimus?Ītticus. An ignoras omne quod dicitur, aut esse, aut non esse et aut inter bona, aut mala debere numerari? Hoc ergo de quo interrogo, aut bene dici, aut male, ingratis tibi fatendum est.Ĭritobulus. Et quae me cogit necessitas, ut contra alios promam sententiam?Ītticus. Tuum responsum cujusmodi? Eos bene sentire, an male?Ĭritobulus. Quid mihi necesse est contra alios dicere, cum meum responsum habeas?Ītticus. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam et caetera hujuscemodi, perversis interpretationibus, immo risu dignis, ad alios sensus detorquere nituntur.Ĭritobulus. Male ergo sentiunt, qui per singulas res quas agimus, Dei auferunt adjutorium, et illud quod Psalmista canit: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam. ![]() Constat, et super hoc nulla contentio est.Ītticus. Constat ergo inter nos, in bonis operibus post propriam voluntatem, Dei nos niti auxilio, in malis diaboli.Ĭritobulus.
0 Comments
Leave a Reply. |